- THYON
- THYONapud Plin. l. 13. c. 16. seu Thya, citri arbor, quam Graeci Theraei, qui coloniam in Africam deduxerunt, et Cyrenas condiderunt, videntur notô sibi nomine θύον nuncupâsse, quôd haberet folia similia θύῳ, h. e. brathy, vel herbae SAbinae, quam quia ante tus inventum non ex alio magis frutice vetustissimi Graeci in sacris convolutum nidorem odoremque noverant, θύον per excellentiam apellavêre. Alias enim θύον omne odoramentum Graeci dixêre: Lat. vero tus inde suum formavere. A' thyo citrino, Θύϊνα ligna dicta sunt, memorat 1. Reg. c. 10 v. 11. e quibus simulacra Deorum, mensae, imô et contignationes factae, vide supra in voce Thya. At a χύῳ, i. e. odoramento, θάλαμος θυώδης dicitur Helenae, i. e. bonis odoribus repletus, apud Homer. Hymn. 2. v. 87. 4. v. 59. Templa, arae, loca sacra, θυώδη, et θυόεντα, et θυοδόκα, apud alios passim, ab odoribus scil. et aromatibus in sacris incendi solitis, etc. Salmas. ad Solin, p. 950. et seqq.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.